Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. supplicium proprium timor (est); tormenta reatus
  2. tam ueluti patitur qui se meruisse fatetur.,
  3. quid poterit melius uel quid moderatius esse?
  4. iudicat inquirit castigat parcit honorat
  5. omnia qui uincit nec ab ipsa uincitur ira.
  6. quod de praesenti iam cernimus esse futurum;
  7. nam cum saepe minax horrentia nubila cogit
  8. et terrore pio rutilo nimis igne coruscat
  9. tristibus et pluuiis et nubibus intonat atris,
  10. omne genus timet interitum; sed uiua potestas
  11. desinit et pariter caelum mentesque serenat.
  12. hoc quoque tunc sperare iubet qui se modo cuncta
  13. perdere posse probat, sed perdere uelle recusat.
  14. sic iteranda salus uenturo ostenditur aeuo
  15. aeternique dei pietas aeterna manebit.