Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. axe sub aetherio medius concluditur aer.
  2. hoc etiam caelum quod nos sublime uidemus
  3. sex aliis infra est spatio surgentibus aequo,
  4. postque thronos septem, post tot caelestia regna
  5. cetera pars omnis, quae cunctis eminet ultra,
  6. quae super excedit, quae passim tendit in altum,
  7. quae sine fine patet, quam nec mens colligit ulla,
  8. lucis inaccessae domus est sedesque potentis
  9. sancta dei, unde procul quae fecit subdita cernit.
  10. omnia sic constant, dum spiritus omnia cingit.
  11. haec itidem, quorum nobis conceditur usus,
  12. quae polus inferior magno complectitur orbe,
  13. cuncta licet distent, una cum pace tenentur,
  14. denique nomen habent unum, sunt omnia mundus.
  15. hunc etiam Graeci cosmon dixere priores;
  16. hinc ita conpositum distinguens utraque lingua
  17. cosmon ab ornatu, mundum de lumine dixit.
  18. nam qua sol nitet, hoc totum sordebat in umbra,
  19. et manet exemplum, quotiens nox omnia foedat,
  20. et docet ex tenebris quae sit data gratia lucis.