Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. rector enim noster sic undique cuncta gubernat,
  2. ut modo qui nobis errorem mentis ademit
  3. hic meliore uia paradisi limina pandat.
  4. felix nostra fides uni certoque dicata.
  5. unus enim deus est, substantia filius una
  6. unus, in utroque est unus uigor, una potestas.
  7. namque dei uerbum patrio de pectore Christus
  8. emicuit semperque fuit, qui non quasi natus,
  9. ore sed egressus chaos illud inane remouit
  10. et tulit informem contextae noctis hiatum
  11. distribuitque locis mare terras aera caelum
  12. hisque dedit geminam pulsa caligine lucem.
  13. ast ubi cuncta nouum stupuerunt surgere solem,
  14. [*]( o 146 humani D, humani Å generis Mwr. 148 pendit AD fatentur AD 152 post prius lacunam esse susp. Mur., timebam Bursian, ueneratus sum uel pro ueris habui supplenda censet Vonk quam coni. Bursian, eum AD prius. Clarum eum lumen adeptus uel clarum cum lumen adeptum coni. Vonk; cuncta pius clarum nec lumen fort. 154 e*clesia (c eras.) D 158 immemorandam AD; em. Mur. 159 uentu Dl, uero A 160 resuxgit fort. 164 uno A dicata est Zechmeister 167 pec*tore D 168 fuit D 8. I. 171 aere Å )
    336
  15. quattuor haec auxit uariis exordia rebus:
  16. sunt homines terris, sunt addita sidera caelo,
  17. (aere) pendet auis, liquido natat aequore piscis.
  18. sic elementa suis decorauit singula formis;
  19. nexuit haec diuersa licet discretaque iunxit
  20. iunctaque discreuit, quae nunc diuisa cohaerent.
  21. claudit enim Oceanus terram, mare clauditur ipsa,