Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. stercora tunc mittunt, ipsum pro stercore iactant.
  2. omnia si quaeras, magis et ridenda uidentur.
  3. additur hic aliud: Vestae quas uirgines aiunt
  4. quinquennis epulas audio portare draconi,
  5. [*]( 118 portant coni. Bursian 120 admittunt AD; em. Mur. 123 pr. qui ZechmeiBter, quis AD, quid Mur. 124 iocos fort. 125 fit] et fit AD fit canis et fit fort. turpe MtW. 126 fit homo nunc scripsi, nunc homo nunc AD, nunc homo cum coni. Bursian panis A langoidos aegri AD 128 et de uesta AD; de del. Mur. ipsa coni. Zechmeister 129 imis quae AD 131 faemina A 132 commentat coni. Vonk 134 nolil A, nomen D dicta AD 135 monstratat AD; em. Mur. 136 hinc AD; em. MtW. 137 deprenderat praefert Bursian 141 ipsum prob! stercore coni. Oehler 143 his coni. Bursian, hoc coni. Zechmeister Vestae quod uirginis coni. Zechmeister 144 quinquennes Mur. audis e MtW., auido coni. Zechmeister draoni A )
    335
  6. qui tamen aut non est aut si est diabolus ipse est,
  7. humano generi contrarius antea suasor,
  8. et uenerantur eum, qui nunc in nomine Christi
  9. et tremit et pendet suaque omnia facta fatetur.
  10. quae mens est hominum, ut pro ueris falsa loquantur,
  11. qui linquenda colunt contraque colenda relinquunt!
  12. iam sat erit nobis uanos narrare timores.
  13. haec ego cuncta prius, clarum quam lumen adeptus,
  14. meque diu incertum et tot tempestatibus actum
  15. sancta salutari suscepit eclesia portu
  16. postque uagos fluctus tranquilla sede locauit,
  17. ut mihi iam liceat detersa nube malorum
  18. tempore promisso lucem sperare serenam.
  19. iam prior illa salus, quam perdidit immemor Adam
  20. tunc uento suadente malo, nunc remige Christo
  21. eruta de scopulis semper mansura resurget.