Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. nam minor est, in quo uixit minus; attamen idem
  2. qua prior abscessit, nunc ibi te senior.
  3. Celse, tuo cum fratre tuis, quibus addimur, adsta;
  4. nam tua de patrio sanguine uena sumus.
  5. cum patre Pneumatio simul et cum matre Fideli
  6. dic et Paulinum Therasiamque tuos,
  7. ut precibus commune tuis miserante habeamus
  8. praesidium Christo nos quoque, Celse, tui.
  9. sed tamen et nobis superest operam dare, qua te
  10. possimus simili simplicitate sequi.
  11. tum nostro socii poterimus uiuere Celso,
  12. dulcis et aeternum pignoris esse patres.