Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. suscepit formam serui culpamque peremit,
  2. qua poenae et mortis quondam homo seruus erat.
  3. et libertati famulum sub imagine serui
  4. nostra caro effectus restituit dominus,
  5. [*]( 85 loeti 0 suffasis B humor BT 37 abiit BO us. 42 et 43 esoh. T, om. BOv letus T memore T 49 reuelli T 50 ni] in 0 51 istarum animarum flere coni. Zechmeister 52 nostre T, nobis BOv 53 primi T, primos BOt) ymaginis Tsemper 57 hominum T, hominem BOx ounctas BO in uno BOt), iiYo T 58 famulus T, famulos BOv 61 peremit] remisit B )
    310
  6. ut mihi per Christum caelestis imago rediret,
  7. qui cruce terrenum despoliauit Adam.
  8. carnem igitur mortemque meam meus ille creator
  9. pertulit et carum morte redemit opus.
  10. multa mihi dederat prius et promissa salutis
  11. et praecepta, quibus per bona dirigerer.
  12. sed quia nec legis posito medicamine primi
  13. inueterata patris uulnera dilueram
  14. et neque praemissis diuino ex ore prophetis
  15. expectare dei munera credideram,
  16. et genus humanum passim sine luce fidei
  17. desperata salus merserat in tenebras,
  18. regnabatque simul peccatum in corpore nostro,
  19. mors in peccato, daemon in interitu,
  20. captiuumque hominem tristis metus et miser error
  21. altius in mortem praecipitare dabant: