Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quis mihi suggereret lacrimarum ad flumina fontem,
  2. quo mea deflerem facta meosque dies?
  3. nam mihi pro meritis actae per crimina uitae
  4. ingentes plagas flumine flere opus est.
  5. rumpe mei lapidem cordis, saluator Iesus,
  6. ut mollita pio uiscera fonte fluant;
  7. tu, precor, o fons Christe, meis innascere fibris,
  8. ut mihi uiua tuae uena resultet aquae.
  9. nam tu fons, quo uita fluit, quo gratia manat,
  10. quo lux omnigenas funditur in populos.
  11. qui te, Christe, bibent, dulci torrente refecti
  12. non sitient ultra, sed tamen et sitient.
  13. nam quos diuini satiarit copia uerbi,
  14. hos dulcedo magis pota sitire facit.
  15. te, domine, ergo, deus, panem fontemque salutis
  16. semper et esuriant et sitiant animae.
  17. non ieiuna fames, sed nec sitis arida uitam
  18. consumet, si te mens edat atque bibat.
  19. [*]( 415] (Ps. 101,10). 416] (Ps. 6, 7). 421] (Hier. 9,15). 432] (Ioh. 4,13). )[*]( 413 rigebat T 415 si T, sic BOv ut panem T, rex BOv 417 compet T unde piabor add. B m. 3 418 unde piabor unde B sed unde piabor exp. m. 3 inde 0 quianam B ope B a. 1. 419 oinis om. 0 421 suggereret Bv, suggeret OT lacrimarum ad BTv, ad lacrimarum 0 flumina T, lumina BOv 424 flumine BTv, flumina 0 425 iesu T, its 0 427 tu BO, teque T o om. BT 428 uiua tuae BOv, uiuacis T 430 omnigenos T 431 bibunt T 433 diuinis B saciant B 485 domine BOx, nostrae T fontem aque salutis 0 436 esurient B 437 famis BO )
    323
  20. iugifluus semper biberis turbamque sitimque
  21. potantum exhaustus largior exuperas.