Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. tunc et discisso nudata altaria uelo
  2. amisere sacri religionem adyti,
  3. ut monstraretur uacuandum numine templum
  4. et fore ab hostili sancta profana manu,
  5. quod duce Romano docuit post exitus ingens
  6. euersis templo ciuibus urbe sacris.
  7. fas etenim, ut Iudaea, cui suus hostia Christus
  8. non erat et per quam uictima Christus erat,
  9. sede locoque simul ueterum uiduata sacrorum,
  10. infitiata fidem, perderet omne sacrum.
  11. finis enim legis Christus, quia lege fideli
  12. praedictus legi lex ueniendo fuit,
  13. praescribens ueteri finem legemque fidei,
  14. legem prophetae gentibus instituens.
  15. unde magister ait: uetera effluxere peractis
  16. [*]( 335] Matth. 27, 52. 53. 355J (II Cor. 5, 17). )[*]( 330 abjssis 0, abyssys B, habitis T, erebis v 331 tempora 0 in T 8. I. 334 inferni T 335 ruperunt BOv, superarunt T 336 nonus 01 in sancta B s. I. m. 3, om. 0 post floruit spat. uac. 0 tholus BOv, chorus T 338 descens B 341 discisso T, discusso EOx, 342 religione BO aditi BOT 344 fore v, forte BOT 347 ut om. T 348 non erat BOv, nouerat T per quam BOv, pro qua T 350 inficiata BT perdere BO 353 ueteris T 854 profetae gentibus 0, prophetante gentibus T, propheta tegentibus B, perfectam gentibus v 355 ezfluxere T )
    320
  17. temporibus, subeunt omnia ubique nona.
  18. iamque renelata facie speculamur apertum
  19. in Christo propriae lucis honore deum.
  20. et puto quod scissi in templo mysteria ueli
  21. id quoque signarint, gratia quod tribuit.