Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. et quia consumptus simul et consumptor in uno
  2. telluris gremio morte ferente cadunt,
  3. siue per egeriem, qua sese animalia purgant,
  4. reddunt digestis membra uorata cibis,
  5. humanum corpus transfunditur ex alieno
  6. corpore nec perdit uim proprii generis.
  7. sed licet e membris in humum transmissa ferinis
  8. membra hominum uiuo semine salua manent,
  9. et moriente fera, cui forte cadaueris esca
  10. humani fuerit, diuiditur ratio.
  11. namque animal rationis homo est, ideoque et in ipso
  12. rex aliis praestat corpore corporibus,
  13. unde licet possit mutis animalibus idem
  14. praeda dari, tamen his sorte coire negat.
  15. sola resurgendi caro perceptura uigorem,
  16. quae rationalis uas animae fuerit,
  17. ut reducem terris animam conpage refecta
  18. iam non lapsuro tegmine suscipiat,
  19. et uelut hic omni mens et caro iungitur actu,
  20. sic et in aeternam sint sociata diem,