Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. commutate uias, dirumpite uincula mortis
  2. et date praedulci libera colla iugo.
  3. sumite diuinas pro libertate catenas,
  4. crimine quae soluunt et pietate ligant.
  5. qui sequeris tenebras, in aperto lucis oberras,
  6. et qui nocte uides, lumine caecus agis.
  7. ergo oculos mentis Christo reseremus et aures,
  8. ut mens peccato clausa deo pateat.
  9. namque et corporeis sua iam promissa reuelat
  10. uisibus et claris monstrat operta deus.
  11. cuncta resurgendi faciem meditantur in omni
  12. corpore et in terris germina et astra polo.
  13. noctes atque dies, ortus obitusque uicissim
  14. alternant; morior nocte, resurgo die.
  15. dormio corporeae sopitus imagine mortis,
  16. excitor a somno sicut ab interitu.
  17. quid sata, quid frondes nemorum, quid tempora? nempe
  18. legibus his obeunt omnia uel redeunt.
  19. uere resurgenti cunctis noua rebus imago
  20. post hiemis mortem uiuificata redit.