Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ergo deo potius quam nobis debitus infans,
  2. uerum et pro nobis ille deo placitus,
  3. coeperat octauum producere paruulus annum,
  4. prima citis agitans tempora curriculis..
  5. iam puerile iugum tenera ceruice ferebat,.
  6. grammatici duris subditus imperiis,
  7. quaeque docebatur puer, admirante magistro
  8. sorbebat docili nobilis ingenio.
  9. gaudebant trepido praesagi corde parentes,
  10. dum metuunt tanti muneris inuidiam.
  11. nec mora longa fuit, placitam deus aethere Christus
  12. arcessens merito sumpsit honore animam
  13. et rapuit terris subitum, quia dignior esset
  14. [*]( 5 atque-fonte] et quem uix fantem sacri eluit unda T 6 proueheret T, perueheret BO 8 dignus] dictus T 11 iam T melleum coni. Zechmeister dulcem pignore T fructuum B 12 deflex§o 0 18 perhennia BT 17 ne v mistus T 18 fragilis T 22 ueterum B 25 gerebat T 28 nobis T 29 gaudebat T 31 placidum T 32 arcessent 0, accersens T 33 subitum BO, superum T quia T, qua BO, quo v )
    309
  15. adsociata piis uiuere conciliis.
  16. causa fuit leti suffusus faucibus umor,
  17. quo grauis inflauit lactea colla tumor,
  18. inde repressus abit, sed lapsus ad intima fugit
  19. corporis et uitam uisceribus pepulit.
  20. terra suam partem tumulata carne recepit,
  21. spiritus angelico uectus abit gremio.