Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. credamus Christo, quod in ipso uidimus, isdem
  2. nos quibus occidimus surgere corporibus,
  3. inde superfusa diuini ueste decoris
  4. sumere mutatos angelicam speciem.
  5. quod si tanta animis nox caligantibus obstat
  6. et piger obtunso corpore sensus hebet,
  7. ut, quia corporeis oculis diuina teguntur,
  8. nullam dicatis scripta tenere fidem:
  9. sed doceat Paulus quia non aeterna uidentur,
  10. aeterna humanis abdita sunt oculis.
  11. insipiens, terrena uide, caelestia crede,
  12. obtutu mundum conspice, mente deum.
  13. hinc pretiosa fides; nam sicut gratia iam non
  14. [*]( 198] (Luc. 23,43). )[*]( 184 et sanguinis T 185 quae rogo] quaero B 188 uitas obita Ov, uita (uitam T) subita BT, uitam nicta coni. Zcchmeister 189 moeror T 191 pr. mihi TfJ, me BO 194 limine B adest Tv, abest BO 198 mesta BT 201 isdem T, hisdem BO 206 piger v, piget BOT optunso T, obtuso otv habet T 208 ducatis T 218 domini T )
    315
  15. gratia, si meritis adtribuatur, erit,.
  16. sic et nulla fides nisi quae quod non uidet illud
  17. credit et aeternam spe duce rem sequitur.
  18. mortales miseri, querulum genus, impia tandem
  19. pectora mollitis mentibus exuite.
  20. heu! quonam, precor, usque grani mendacia corde
  21. quaeritis et uani lubrica diligitis?