Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. insuper et lateris, manuum quoque uulnera monstrat
  2. et dubium digitos his iubet inserere.
  3. cerne, inquit, latus ecce meum, palmasque pedesque;
  4. ecce crucis clauuos, cuspidis ecce uiam.
  5. ecce ipsam toto conpagem corpore uiuam
  6. stare patet neruis ossibus ore cute.
  7. ergo tenete fidem, quam cernitis, insuper et quam
  8. tangitis, et dubios pellite corde animos,
  9. et testes tantae cunctis estote salutis
  10. cunctorumque hominum soluite corda metu.
  11. omnibus intereat mortis timor, et simul omnes
  12. ista resurgendi spes animet populos.
  13. credentum tamen ista salus, qui corde fideli
  14. suscipient quae uos lumine conspicitis.
  15. ecce in me cunctorum hominum discrimine nullo
  16. mors superata abiit, stat rediuiua salus.
  17. uitam ex morte dedi, mortem moriendo subegi
  18. et genus humanum sanguine restitui;
  19. peccatum carnis superans in carne peremi
  20. materiam culpae, iustitiam peperi.