Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. nec peccatori mors cederet utpote uinctum
  2. peccati uinclis legitime retinens.
  3. iure igitur cessit rumpenti tartara Christo,
  4. in quo quod posset nectere non habuit.
  5. ipsaque iudicii iniusti rea facta uicissim
  6. per scelus occiso iure subacta homini est.
  7. palluit inuidia serpens, inferna reducto
  8. claustra homini uersa lege reclusa uidens
  9. inque uicem uincta mortalem morte resolui
  10. excussumque sua surgere corpus humo,
  11. insuper et caelos rediuiuum scandere cernens,.
  12. dente truci frustra liuidus infremuit.
  13. et modo tabescit, cum crebrescente piorum
  14. agmine per Christum perditor ipse perit.
  15. ergo mei uitiosa animi sanauit et aegra
  16. corporis excepit, matre homo, patre deus.
  17. imbecilla quidem, sed naturalia carnis
  18. gessit et affectus corporis exhibuit.
  19. sensibus humanis edit et bibit et sua somno
  20. lumina declinat, lassat eundo uiam.