Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. par in amore mei; nec enim miser ambigo amari
  2. [*]( 580 uisum est BR, uissum est G utttle R 581 ludere av, illudere BOSW. 582 haecg G 583 aggrestum B humbra G R 584 ezprimatur GR ut] uel T litera R monstraret GR 585 expleuit GR adhuc omnesg G 586 sibi om. R aescae GR 587 sunt GR poscuut GR 588 ita om. R usis A1 589 pictora R ligenti R, legendi B et Conu., legentibus G 590 historis R subraepit G, subreopit R, subrepat T 591 poatur R, laudatur T, suadetur v hienti B 592 subrietas GR nimia GR sueunt R oliua B 59S spatio- 594 rarescunt otn. AD maiori GR mentes Conu. 594 pucula G qua GR tractu A, trato R, subtracto G, tractant v 595 tempora e e paue G suaeant A1, subeunt BGR et Conu., suberunt v orae G, ore B 596 quod ADE, quae cet. superest his (hiis G) GB, super extant his B denus G1 597 matiriam B poscens BGR, posces Al, Q posce DdET 598 feclicis B 599 pia mente B eudem (n m. 2) Å 600 requiras BGR aieque E 601 per R amoe B mei] dei BGB nec] ecce GR, ecce et B ambiguo BG )
    289
  3. martyre, uel modici dignatus amore catelli,
  4. cum mihi uita domus res gratia gloria panis
  5. sit Felix donante deo. quo praefcule posce
  6. montibus in sanctis mea fundamenta locari
  7. et coeptam peragi inrupto molimine turrem.
  8. de Genesi, precor, hunc orandi collige sensum,
  9. ne maneam terrenus Adam, sed uirgine terra
  10. nascar et exposito ueteri noua former imago.
  11. educar tellure mea generisque mei sim
  12. degener et sponsae festinem ad mellea terrae
  13. flumina, Chaldaei seruatus ab igne camini.
  14. sim facilis tectis quasi Lot fore semper aperta,
  15. liberer ut Sodomis; neque uertam lumina retro,
  16. ne salis in lapidem uertar sale cordis egenus.
  17. hostia uiua deo tamquam puer offerar Isac
  18. et mea ligna gerens sequar almum sub cruce patrem.
  19. inueniam puteos, sed ne, precor, obruat illos
  20. inuidus et uiuentis aquae caecator Amalech.
  21. sim profugus mundi, tamquam benedictus Iacob