Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Felicis domibus pictura ludere sancta,
  2. si forte adtonitas haec per spectacula mentes
  3. agrestum caperet fucata coloribus umbra,
  4. quae super exprimitur titulis, ut littera monstret
  5. quod manus explicuit, dumque omnes picta uicissim
  6. ostendunt releguntque sibi, uel tardius escae
  7. sint memores, dum grata oculis ieiunia pascunt,
  8. atque ita se melior stupefactis inserat usus,
  9. dum fallit pictura famem; sanctasque legenti
  10. historias castorum operum subrepit honestas
  11. exemplis inducta piis; potatur hianti
  12. sobrietas, nimii subeunt obliuia uini.
  13. dumque diem ducunt spatio maiore tuentes,
  14. pocula rarescunt, quia per miracula tracto
  15. tempore iam paucae superant epulantibus horae.
  16. quod superest ex his, quae facta et picta uidemus,
  17. materiam orandi pro me tibi suggero poscens,
  18. rem Felicis agens ut pro me sedulus ores.
  19. et decet, ut quem mente pia comitaris eundem
  20. et mentis facie referas animoque sequaris