Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. obsequio, castis sanctos quae uocibus hymnos
  2. personat et domino cantatam sobria laudem
  3. inmolat: ignoscenda tamen puto talia paruis
  4. gaudia quae ducunt epulis, quia mentibus error
  5. inrepsit rudibus; nec tantae conscia culpae
  6. simplicitas pietate cadit, male credula sanctos
  7. perfusis halante mero gaudere sepulchris.
  8. ergo probant obiti quod damnauere magistri?
  9. mensa Petri recipit quod Petri dogma refutat?
  10. unus ubique calix domini, est cibus unus et una
  11. mensa domusque dei. discedant uina tabernis;
  12. sancta precum domus est ecclesia; cede sacratis
  13. liminibus, serpens. non hac male ludus in aula
  14. debetur, sed poena tibi; ludibria misces
  15. subpliciis, inimice, tuis. idem tibi discors
  16. tormentis ululas atque inter pocula cantas.
  17. Felicem metuis, Felicem spernis inepte,
  18. ebrius insultas, reus oras; et miser ipso
  19. iudice luxurias, quo uindice plecteris ardens.
  20. [*]( 569] (I Petro 4, 3). )[*]( 556 et om. BE et Conu. 557 sumnoB R funalibus lichinis G, funabilibus lichinis R 559 pucula G 560 et] haec v, hic Rosw. ieiunia R coors BT, chors GR potiori R 561 quae D, que cet., quoque v ymnos BDBT, iinjnos G 562 cantata R 563 ignoscanda G alia A1, uel alia T 564 quae ducent R, ducunt quae G 565 inrepsit ADE, inripit GR, inrepit cet. ne T colpae G 566 semplicitas GR cadat T sanctis BGR 567 perfussis GR alante BR, alente G, anhelante T gaudetque B, gaudet GR 568 ergone G obtimi GR damnabere Å 569 mensa AD, mensque BDT, mensaque GR doipgma G, docma B refuat R 570 utique R est] et Dv 571 dei est GR discedant 01, diuendant v 572 eclesia Å, aeclesia GR 573 limitibus R 574 sebetur T penatibus BE misce GR 575 supplicis GR tibi om. GR 576 turmentis GR adq. G 579 luxorias GR uendice G )
    288
  21. propterea uisum nobis opus utile totis