Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. semper inextincto praesens mihi lumine fulget.
  2. si natalis abest, plus est quod iugiter ipse
  3. lux huius natalis adest. nec enim ille die fit
  4. sanctus, cuius honor celebrandi causa diei est.
  5. quod si natalem reliquis praestare diebus
  6. turba facit, solito quae densius ad sacra currit
  7. limina, conferta prope semper plebe uidemus
  8. natalem Felicis agi. nam quae, rogo, uotis
  9. cassa dies oritur uel magnis rara cateruis?
  10. sed tamen hanc speciale decus retinere fatebor
  11. iure diem, expleto quondam qua contigit aeuo
  12. ponere terrenos habitus et ad alta uocari
  13. sidera Felicem retinendum sede beata.
  14. ..-- firmat enim ratio ista fidem, quae tempora certis
  15. distinguit titulis sacrosque per annua signat
  16. festa dies, quibus ad domini miracula quondam
  17. antiqui tremuere patres, horrenda sinistris
  18. et semper celebranda piis, quia commoda sanctis,
  19. dura fuere malis. testis Memphitica tellus
  20. et mare tunc factum sanctis humus, aequor iniquis,