Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. fratribus et socium ducam quasi signifer agmen.
  2. nam licet e uaria populi regione frequentes
  3. conparibus uotis hodie pia gaudia fundant,
  4. me tamen uberius decet atque insignius isto
  5. exultare die, quia nemo obstrictior est me
  6. debitor huic, cui priuato specialius astro
  7. ista dies tantum peperit sine fine patronum.
  8. salue, cara dies, salue, mihi lux mea, salue,
  9. semper festa mihi; sed in hoc mihi clarior anno
  10. orta refulsisti, quia cum Felicis honore
  11. I 1/ Nicetam reuehis, sanctorum ut amore duorum-
  12. binum habeam natalem hodie, quo corpore sumpti
  13. martyris excessum celebrans et corpore prompti
  14. ecce sacerdotis reditum satiatus adoro,
  15. suscipiens humili metantem in pectore Christum.
  16. [*]( 132 uestis R studum me offere R 133 ut] et D 134 ne] nec GR trachar R, traham AD mortis (o corr. na. 2) A, noctis T 136 patiar mur R amore E sine patroni G 138 coucelbrat R propris GR I herilia BET, aerilia GR uerna R, fernae G, uernat B 139 rexaemur R, relaxemus E cunis AD 140 salentibus R 142 regione populi G1 144 me] ne A oberius G decet om. GR adq. G 145 die decet GR obstructior G me est GR 146 priato G astro (r eras.) D, asto A, arctor E 147 buii B piperit G 148 salua BR, saluae G cura R salua R meus alue D1, mea salua 22 149 mihi om. R clarior AD, carius E, clarius cet. 150 refulsit AD, refulsis enim E 151 necetam G, Nicetum B1, nee etiam R, nycetam T 152 Binam B odie G i quo] de T sumpta R 153 prumpti GR 155 humillime (humillimae 22) tandem BGR in corpore BT )
    269
  17. / exultet mea nunc anima edicatque quod olim
  18. sponsa canebat amans domino uocalis amanti:
  19. imber abit, discessit hiems, uox turturis altae
  20. in nostra tellure sonat, dat uitis odorem,
  21. florida et in terris miramur lilia caeli.