Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. diuiduis eadem cecinit praeconia linguis,
  2. incutiens uarias humana per organa uoces.
  3. talis ubi lectas inpleuit crapula mentes,
  4. ructauere sacras ieiuno gutture laudes
  5. ebria corda deo; quis me miseratus ab isto
  6. flumine potabit, quod sobriat ebrietate?
  7. ergo uelut caelum stellis et floribus arua
  8. [*](90] (Marc. 16, 19). 95] (Act 2, 2. 4. 6). )[*]( 87 nihil GB 88 qui idem fort. 89 purporea G, propria B pretioso A, precioso B, praetiosi LP GR astro R, astra Col. in mg. 90 ardius R . b ascenso A, accenso D alto B 91 chirupin G, hirubin R, herubim (m ex n) A uolucritans G sedetque BGB paranti R, parienti G 92 dextra T et in seruos v celesti B profundit G, perfundit R 93 unigeno T et v, om. Q) 95 tamen conspicuo GlB alapsu T 96 plebis BGB consors GR caetus GR 97 sumptu B coagtis R 98 ex om. T iuris T seditque GR per] in GR omne T, omni sola B 99 et om. R disonus G, deissonus B, desonus B 100 plectione GR cordas ABDT 101 deuiduis D1 cicinit R 102 humana om. GR urgana GR 108 lectus AD 104 ieiunio R guttore GR 105 qui B 106 flumine Rosw., munere B, monere G, numine ADERT, nomine v potauit B, potabat J2 subriat R, subruat T, subriate G aebrietate G, ebrietatem ADT 107 et AD, aut B, ut oet. )
    267
  9. temporibusque annos dominus, sic ipsa diebus
  10. tempora distinxit festis, ut pigra diurnis
  11. ingenia obsequiis saltem discrimine facto
  12. post interuallum reduci sollemnia uoto
  13. sancta libenter agant residesque per annua mentes
  14. festa parent domino, quia iugiter intemeratos
  15. iustitiae seruire piget, delinquere suetis
  16. parcere peccato labor est. decurritur omni
  17. ualle, per ascensum non est euadere cursu.
  18. hinc uia labendi procliuior et uia uitae
  19. durior; illa capax multis, haec ardua paucis. \\
  20. inde bonus dominus cunctos pietatis ut alis
  21. contegat, inualidis niti uirtutis ad arcem