Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. qui merita inmissis tolerantes uerbera bellis,
  2. non armis sibi nec muris capienda putabant
  3. praesidia. humanis opibus sperare salutem
  4. nulla salus. nec enim mortem mortalia pellent.
  5. ergo quibus curae tempus sit cura precandi
  6. caelestem dominum, quo maesta aut laeta parantur,
  7. qui solus praestare potest dicione superna,
  8. rursus ut exactis renouentur gaudia curis.
  9. hoc etenim regit et uariat deus arbiter usu
  10. res hominum, ut semper succedant nubila sudis
  11. atque iterum fugiant imbres redeunte sereno.
  12. quanta precum uirtus, quae sit medicina parenti
  13. flere deo, doceat luctu seruata Nineue
  14. et senis inpensa Moysi prece uictus Amalec
  15. et maledictus Aman sanctae prece perditus Esther,
  16. qui bene poenarum uersa uice quae mala sanctis
  17. miscuerat solus bibit inpius et cruce iusta,
  18. quam famulo domini praefixerat, ipse pependit.
  19. ergo fides innixa deo trepidantia firmet
  20. pectora et in maesto securum tempore tempus