Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. qui fecit gelidos pueris orantibus ignes
  2. umidaque in mediis dedit indumenta caminis,
  3. ipse dedit celso Felicem iure potentem
  4. pestiferis Satanae legionibus inperitare,
  5. in quibus iste feras omnes conpescit et ignes.
  6. nam quae non serpens, quae non hac belua turba est?
  7. denique de multis unum loquar, ut sit ab uno
  8. discere daemoniis sensus constare ferinos.
  9. quidam homo, non longum tempus, tam prodigiali
  10. daemone distentus fuit, ut iam non modo notos
  11. ille cibos hominum, uel si congesta daretur
  12. multa mensa dape, in facili consumeret haustu,
  13. uerum et gallinas habitantum limine raptas,
  14. mox ut sustulerat, rabido discerperet ore
  15. et pluma incoctas non suffocante uoraret.
  16. quin et funeream saniem sitiebat et ossa
  17. [*]( 295] (Dan. 6, 22). )[*]( 294 aequalis ADE si non] sine T 295 danihel D 296 cinsere T 297 danihel DE pro] xpi pro T erili est om. T post us. 297 ins. T: nec danihel eadem pro nomine passus herili est 298 noctes T, uocem AD 300 elusit T facies AD mansuta T, inmansueta AD 301 gelidos to, tepidos v 302 humidaque ET 303 celo B 305 omnes om. AD 306 nam qui T haec TfJ, de hac fort. est om. E 310 non om. T 311 uel sicut gesta T 312 multam A, multe T dape in v, dape E, da.pel D, dapem AB4, dapis T sumeret. T 314 rabido ABDETJ, rapido v decerperet T 815 plura D, plura... A (s eras.) incoctaa D (s eras.) suffocando T 316 sitiebat et] saciobat ei B et ossa] exossa Col. in mg. )[*]( XXX. Pnlini Nol. carmina. )[*]( 17 )
    258
  18. lambebat, pecudum proiecta cadauera mandens,
  19. obscenus conuiua canum. hic modo daemone tanto
  20. sobrius ecce procul conductum exercet agellum
  21. et curante deo sancta Felicis in aula