Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. terribilem Sisaram transfixum tempora palo;
  2. terrentem magnos late populos Holofernem
  3. arte pudicitiae deceptum callida Iudith
  4. risit, in inpuro quae non polluta cubili
  5. barbara truncato uictrix duce castra fugauit.
  6. nuda fides armata deo est; uirtute fidei
  7. fortior Ezechias paucis quam milibus ille
  8. Sennacherib, cuius Babylon et opima Nineue
  9. regnum erat. Assyrias uires et Medica regna
  10. mouerat et magnis legionibus omnia circum
  11. regna terens sacram domini tendebat ad urbem
  12. atque unam tota bellorum mole petebat.
  13. dum parat hoc bellis retinentibus inpia uota
  14. inpediente deo, praemisit scripta superbis
  15. dura minis, quae sumpta dolens altaria coram
  16. intulit Ezechias domino, lacrimisque profusis
  17. dum recitat fera uerba lauans prostratus et orans
  18. atrata cum plebe, deum permouit, et una
  19. tam grauis exitii nictor prece perculit absens
  20. Assyrios pugnante deo, conpendia tanta