Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. praesumat confisa deo, quia non metuendi
  2. causa timere deum, quem quisquis non timet unum
  3. omnia iure timet. fidant legionibus illi
  4. perfugioque parent reparatis moenia muris,
  5. nulla salutiferi quibus est fiducia Christi;
  6. nos crucis inuictae signum et confessio munit,
  7. armatique deo mentem non quaerimus arma
  8. corporis; et quamquam membris uideamur inermes,
  9. arma tamen gerimus, quibus et sub pace serena
  10. contra incorporeos animis decernimus hostes.
  11. nunc opus adiutore deo, solusque timendus,
  12. quo sine et arma cadunt, per quem firmantur et arma;
  13. ipse intra muros turris tibi, qui sine muris
  14. murus erit. recolamus abhinc signata sacratis
  15. gesta patrum libris, et perspice qui potiore
  16. praesidio fuerint, quos urbs circumdata magnis
  17. absque deo muris an quos sine moenibus urbis
  18. uallabat socio uirtus diuina fauore.
  19. illam dico urbem quam perdidit acer Iesus,
  20. mutatus proprium uirtutis nomine nomen,