Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Ecce dies nobis anno reuolnta peracto
  2. inlustrem reuehit Felicis nomine lucem.
  3. tempus erat laetis modo promere gaudia uerbis,
  4. anxia si laetas paterentur tempora uoces.
  5. sed tamen ista dies licet inter proelia nobis
  6. laetitiae pacisque dies erit; horrida longe
  7. bella fremant, nostris pax libera mentibus adsit.
  8. laetitiae dulcem non obliuiscitur usum
  9. mens adsueta piis sua soluere pectora uotis
  10. et domino festis caste gaudere diebus.
  11. quare inportunam quamuis sub tempore maesto
  12. pellite tristitiam; bona gaudia, dulcia uerba,
  13. omne pium laetumque die Felicis amemus,
  14. natali sine fine die, quia natus in ista est
  15. perpetuis Felix saeclis, qua corporis aeuum
  16. functus ad aeternam migrauit in aethera uitam.
  17. ergo metus abeant tristes redeantque refectis
  18. gaudia pectoribus; fugiant decet omnia sanctum
  19. maesta diem, tanti quem gloria confessoris
  20. insignem cunctis per tempora tota diebus