Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. absit ut idolici uideatur filia templi,
  2. gentis apostolicae filia facta domo,
  3. non fucis male ficta cutem neque lumina nigro
  4. puluere nec flauo tincta colore comam.
  5. purum naturae decus aspernata superbo
  6. crimine diuinum in se sibi damnat opus.
  7. frustra haec se mulier iactauerit esse pudicam,
  8. quae se tam uariis ornat adulteriis.
  9. uos autem, iuuenes Christi, fugite omnia, quorum
  10. in damno pretium est, usus in interitu.
  11. credite diuinis uerbis de cultibus istis
  12. poenalem cupidis surgere materiam;
  13. Esaias rigida cingendas reste minatur,
  14. quae modo purpureis serica mixta gerunt,
  15. quae tunicas ostro rutilas auroque crepantes
  16. fluxis talari fine trahunt sinibus;
  17. funibus accinctae saccos sine fine gerentes
  18. grandia pistrini carcere saxa molent.
  19. [*](73] (Es. 3, 24). )[*]( UBa 51 pretio 8 neque qs, non Schot. uellere qs; em. Schot. sert s 53 animam Rosw., anima qs, animus Schot. 55 iamque ibi corporea s curatur Schot., cuat q, curuatur s pompa q 56 uitio - 58 sordescit om. q uitio s, pretio Schot. depretiatur s; em. Schot. 57 cetata s 58 exsuuiis a 61 idolicg q 63 malefacta q cui enim q, cui est ne- que s; em. Schot. lumina uirgo qs; em. Schot. 65 superuo q 66 - 240 pni. qs 77 gerentes Rom., gementes Schot. )
    241
  20. quaeque caput pastis cumulatum crinibus augent,
  21. turpe gerent nudo uertice caluitium.