Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. namque omnes unum corpus sumus, omnia Christo
  2. membra quibus Christus corporis in caput est.
  3. et quia iam Christum induti deponimus Adam,
  4. protinus in speciem tendimus angelicam.
  5. propterea hoc opus est cunctis baptismate natis,
  6. perfectum ut capiat sexus uterque uirum,
  7. et commune caput stet in omnibus omnia Christus,
  8. tradens in regnum rex sua membra patri.
  9. nubere uel nubi fragilis iam deserit aetas
  10. omnibus aeterno corpore conpositis.
  11. ergo mei memores par inuiolabile semper
  12. uiuite; sit uobis crux ueneranda iugum.
  13. illius ut matris nati, quae sponsa sororque est,
  14. sumite digna piis pectora nominibus,
  15. et uobis fratres sponso concurrite Christo,
  16. sitis ut aeterni corporis una caro.
  17. hic uos nectat amor, quo stringit eclesia Christum
  18. quoque uicissim illam Christus amore fouet.
  19. ipse pater uobis benedicat episcopus, ipse
  20. praecinat hymnisonis cantica sancta choris.