Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quem tamen hoc uicit scelere inuitumque coegit
  2. in facinus placiti corporis inlecebris.
  3. conuiuas etenim dignos dape regis iniqui
  4. duxit in adsensum mobilis arte pedum.
  5. nam nisi fulua leues texisset bractea plantas,
  6. calcibus ut pictis luderet inprobius,
  7. et fluidam crispo duxisset syrmate uestem,
  8. fronte micans gemmis, pone refusa comam:
  9. non ita corruptis spectantum mentibus intrans
  10. callida ad infandum praeualuisset opus.
  11. ipse quoque Herodes regali ueste superbus
  12. sacrilegis demens flatibus intumuit
  13. elatusque habitu diuinum oblitus honorem
  14. uulnere uermifluo foetidus interiit,
  15. digna luens meritis, ut sordidus ulcere obiret
  16. qui se crediderat uestis honore deum.
  17. sed, cedo ut insani deceant regalia flatus
  18. pectora, quae nobis cum Pharaone manus?
  19. dissidet a nostris caua mundi gloria regnis,
  20. nec coit aduersis lux pia cum tenebris.