Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quod non ualebunt, quos humo tolli uetant
  2. patrimoniorum pondera.
  3. cum prima signum suscitandis mortuis
  4. caelo tuba intonauerit,
  5. hi nunc obesi spiritu superbiae
  6. et opibus inflati canis,
  7. humi manebunt conpediti nec suis
  8. sese explicabunt uinculis,
  9. quibus infideles nunc ligantur, ut uolunt,
  10. tunc adtinendi, ne uolent,
  11. quia sarcinatos et graues rebus suis
  12. mundi caduci diuites
  13. portare tenera non ualebunt nubila
  14. [*]( 885 diriuatus B 887 poni 0 888 flumen e Schot., flumine BO, fluminibus v 889 prolis B, prosilis 0, proles v sancte radix 0, radix sancta B, sancta radix v ut scripsi, et BOv boni B 891 dedistis v, deditis BO 893 uti scripsi, ut BOt), uos ut RoStO. canus Bx 894 senes Schot. 897 choors B 900 uos om. B 901 humo v, umo 0, summo B 904 tube B insonauerit B 905 hi v, hii BO obsessi B spiritibus B 908 uinculis Rosw., uiciis B, uitiis Ov, diuitiis coni. Sscch. 909 uolant B. )
    237
  15. ad regis occursum dei;
  16. sed haesitantes in luto faecis suae
  17. opumque pressos molibus
  18. meridiano incendio mundi repens
  19. ruina mortis opprimet.
  20. ne quaeso dominus talium uirgam deus
  21. admittat in sortem suam,