Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. illos decebat inpedimentum comae
  2. umbraculumque uerticis,
  3. quibus tegebat corda uelamen sacra
  4. obnubilans mysteria.
  5. at nos remoto litterae uelamine
  6. in luce corporis sui
  7. enubilatam ueritatem cernimus,
  8. faciem reuelati fide.
  9. puer ergo noster legis atque gratiae
  10. alumnus ex utroque sit
  11. in spiritalem conparatus gloriam,
  12. ut uetera promat et noua.
  13. fortis pudicis actibus crines agat
  14. ferrumque damni nesciat,
  15. ut a machaera noxiorum dogmatum
  16. [*]( 649] (I Cor. 5, 8). 660] (Ps. 90,13). )[*]( 647 canit v, cantu BO 648 adforet B 649 siue B 650 azimis BO 651 est inmolatus B 656 comarum sarcinam Ov, sarcinarum comam B 657 filius dei scripsi, ille deus B 0, deus ille suis v, deus ille et suis Cul. 659 tretrum B 665 ad 0 672 ueteri Bosto. 674 ferrique damnum coni. Ducaew 675 machera 0 docmatum B )
    229
  17. conseruet intactam fidem.
  18. sed rursus idem et euangelico desuper
  19. mentem retectus lumine,
  20. ponat capillos oneris et uelaminis
  21. seruus fidei et liber fide.