Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. nostrisque iuxta sedibus gratum intulit
  2. Felix patronus hospitem.
  3. patriam hic rogatus indicat, casus refert,
  4. de te beata nuntiat.
  5. referensque paucos de tuis scriptis logos,
  6. quasi labra melle asperserit,
  7. sic de fauorum mihi tuorum guttulis
  8. dulcissimum gustum offerens,
  9. magis coegit quas auenti non dabat
  10. desiderari litteras;
  11. sed cum ipse causa litterarum uenerit,
  12. et litteras uidi tuas,
  13. non atramento calami sed mentis stilo
  14. in fratre praescriptas bono.
  15. ignotus ante mox ut esse cognitus
  16. coepit, fit et carissimus.
  17. ab intus eius emicabat gratia
  18. sermone mentis nuntio.
  19. [*]( 407 per iter breue aere scripsi, breue per iter (pariter B) aere BOv 408 medio quae 0 413 contulit B 416 ocursu B 419 uotis B 425 locos coni. Zechmeister 426 labra t\', libra BO 427 gutulis B 429 auenti Bostchabenti BOv 432 uidit B )
    221
  20. bonus, inquit, omnis de bono profert bona,
  21. et arborem fructu uides;