Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. panno ergo sordens, calciamento nitens,
  2. fluitare rursus eligit
  3. repetitque portum et terreae tuto uiae
  4. praeuertit intutum maris,
  5. [*]( 319 tamen iste caligis uilibus scripsi, caligis tamen iste uilibus Ov, caligis tamen uilibus iste B 320 naufrago fort. (cf. tts. 387) 321 excalcius B, excaltius 0 327 eucer B 329 quali scripsi, qualia BOv, quales coni. Zechmeister 330 medicabula 0 332 casusque B 333 nostri B 336 aliosque Col. in mg., aliisque Ov, aliique B se scripsi, de se BOv, om. Col. in mg. negans BOv, non uolens Col. in mg. 337 uiator esse ne coni. Zechmeister, uiatoris sine BO, uiatoris sine re v 339 mauult quae 0 fere 0 340 fontis B fronte quaestum coni. Zechmeister 342 fluciare B eligit v, elegit BO 343 portu BOv, portus Lebrun terreae scripsi, terrae BOv )
    218
  6. ut naue tectus usque uoti litora
  7. uelut expeditus nauita
  8. -de nuditatis nauticae consortio
  9. nudi pudorem euaderet.
  10. fauens fideli rex deus constantiae
  11. prosequitur audacem fidem
  12. uicesque mutans dura succedentibus
  13. aduersa pensat prosperis
  14. solidoque nauem paginatam robore
  15. ad peruehendum praeparat;
  16. pacem procellis inperat, nubes fugat
  17. cursumque in aura dirigit,
  18. tali quiete temperans caelum et mare,
  19. ne pace cursus haereat, .
  20. periculosa nec ratem flatu graui
  21. perurgeat uelocitas.