Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. uiam salutis hac uia rimantibus
  2. Martinianus iungitur
  3. et agente Christo de globo mortis fugax
  4. comes fit euadentibus
  5. seseque saltu mittit in cumbam procul,
  6. quae plurimis portus fuit.
  7. et paene morti derelictus haeserat
  8. cum classe mergendus mari,
  9. nisi Christus illum ceu manu prensum sua
  10. rapuisset e mortis lacu.
  11. sicut recussis fugit olim uestibus
  12. Ioseph furentem feminam,
  13. sic hic relictis omnibus nudus fuga
  14. euasit infidam ratem.
  15. [*]( 191] (Gen. 39, 12). )[*]( 165 tumulantis B excitet 0 171 luctuosis ed. Schoi. in tng., fluctuosis BOv 174 duro v, dura BO, duro a coni. Zechmeinter 187 pene B 189 prensum v, prehensum BO suo 0 191 olim fuit B 193 fugare B 194 iussit B )
    213
  16. et sicut olim iussa Ionan obuio
  17. excepit ore belua
  18. et hiulca late lubricum per guttura
  19. transmisit in uentrem suum,
  20. incolume corpus dente suspenso uorans
  21. et quem uorabat non edens: