Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. et ecce uariis diuiduntur casibus,
  2. ad mortem et ad uitam dati.
  3. quod ne putetur forte permixte bonis
  4. simul tributum uel malis,
  5. constat perisse Christianum neminem
  6. et interisse perfidos.
  7. namque aut maligno corde Iudaeus perit
  8. reus ant superbi schismatis.
  9. quemcumque Christi recta signauit fides,
  10. hunc uita cognouit suum.
  11. tamen fuerunt Christianis additi
  12. necdum hoc sacrati nomine,
  13. quos de profundo iuncta seruauit fuga,
  14. [*]( 103 clauaute Bv, clauente 0, labante fort. robura 0 104 terente v, terrente B, torrente 0 105 serenum sine nitebat nubibus forU enittebat B nubibus BOv, uultibus Rostc. 106 remidebat 01 107 nerumq. quid 0 116 unique v, uni BO 117 periculo B 118 «Tanimia B 123 permixte 0, promisse a B, permiztim v 126 interris se perfidos 0 128 schismates 0, crismates B 131 fuerunt B, fuer 0, fuere v )
    211
  15. quia Christianis haeserant.
  16. nam cum infideli plebe nauigantium
  17. nullus fidelis mersus est,
  18. ut clara magni ueritas mysterii.
  19. ostendit in paucis deus,
  20. quod fine mundi diuidendis gentibus
  21. discrimen in cunctis erit,