Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. promere, diuersas quia semper gratia diues
  2. materias miris domini uirtutibus addit,
  3. quas deus in caro Christus Felice frequentat,
  4. clara salutiferis edens miracula signis.
  5. cernimus illa diem spectari sueta per omnem,
  6. uipeream subolem, saeuos cum daemonas urget
  7. occultaque manu clamosos uerberat hostes;
  8. sed tamen hac ipsum mirum uirtute notatur,
  9. [*]( 25 conpleti D\'Q 26 serua seruasti (serua exp. m. 2) D 28 uerbis D dulcis Q, duloia D sonorum B 29 uiri Q uia (8 m. 2) D 30 linguam qui Q 32 alis B loquelis BE 88 rotat BE, rogat ADQ sibi ]ong{iis Q 34 acuta cuta Q 35 incohat E subito] sicut Bv praecedens BE querelam BE, quaerelam D 36 attentas coni. Barfhius raptof A modolamine Q decep Q 38 alis B 89 modos v pacta quotannis (quodannis D) ADEQ, pactaque mihi B, iam mihi pacta v 40 loquelis DE, paruulis B, Gamoenis v 41 diumsas Q semper om. AQ 44 miracla E 45 cernimus ADEQ, cernit B, cernitur v illam diem B, illa dies v ezpectari B 46 sobolem BDE seuus B, seno Q demina surget B 47 clamosos] cognoscet B, cum nosset v, damnosos coni. Cauchius, communes Rosw., cunctantes coni. Ducaeus 48 ipsum ADQ, ipsa BEv mirum in Ev )[*]( 18* )
    196
  10. quod licet in toto cruciatos daemonas anno.
  11. exagitet iubeatque hominum discedere membris, .
  12. producat plerosque tamen, quo longior hostes
  13. poena malos agitet uel ut illi, qui meruere
  14. uasa malis fieri, ob meritum tardante medella
  15. plenius omne luant dilato tempore crimen,
  16. siue hoc natali studet indulgere diei,
  17. ut paucis alias det opem, quo plura benignus
  18. natali det dona suo. nam cum ista propinquat
  19. elabente dies anno, tunc crebrior instat
  20. et grauior. uideas tunc aegra examina cogi
  21. densius et certam repeti prope festa salutem.