Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. pupillam et nullo temeratum uulnere uisum?
  2. quae tam subtilis digitis manus aut opis arte,-
  3. quae se tam tenui potuit discrimine iunctis\'
  4. inserere et medio palpebrae oculique subactum
  5. inter utramque uiam fragili per utrumque meatu
  6. inlaeso penetrans oculo suspendere ferrum,
  7. quod solidi crasso totum conplebat operti
  8. orbem oculi, figens acie nec uulnere laedens?
  9. quae manus hoc potuit nisi quae manus omnia fecit?
  10. spiritus ille dei penetrator ubique per omnes
  11. naturas rerum, tenui subtilior omni,
  12. perdita caecatis qui lumina reddidit et qui
  13. ex utero et caecum noua lumina fecit habere,
  14. uultum inperfecti natura corporis inplens
  15. arte creatoris, qua totum perficit orbem,
  16. filius ille dei, manus et sapientia patris,
  17. [*]( 293] (Ioh. 9,1). )[*]( 271 ligni B 272 deducebat BDEQ in unchas Q 273 clauis Q 275 innouamque D et scripsi, ut tI.I 276 intolorabilis Q et] ez B 277 sufferre E aomum A Q, thomum E harene BEQ 278 grauet (om. et) B ferri E 279 ligno B sordis Q 1 uncto t1, unctum ADEQ, unctus B 284 subactu D, suhactu AQ 285 inter ueramqui Q utrumqui Q 287 solido et E eras Q operto D*, opertu Rosto. 288 aciem A EQ 289 hoc] hic B qui Q 290 petrator Q 291 tenuis Q 292 redidit Q 293 et om. At BD., 294 inperfecati D 295 perfecit BQ hominem B )
    205
  18. omniparens rerum fons et constantia, Christus.
  19. ipse ilium quondam non plenae matris in aluo
  20. finxerat, ut posthac homo factus et ipse creator
  21. hoc quoque diuinis opus admirabile signis