Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. et gremio domini caput insere; mox inhianti
  2. proflua lacte sacro largus dabit ubera Christus
  3. diuinoque tuam perfundet lumine mentem,
  4. ut uideas pulsa caligine magna tremendi
  5. iura dei, quibus omniparens sapientia Christus
  6. in sese ipse manens semper nouat omnia rerum.
  7. atque ut uult, operum deus arbiter ipse suorum,
  8. continet et mutat species et tempora uitae
  9. porrigit aut retrahit, caelum mare sidera uentos
  10. qua fecit uirtute regens (docet exitus ingens
  11. Aegypti mersusque mari refluente tyrannus,
  12. et prius ipse graues elementa per omnia motus
  13. expertus), quem cuncta tremant, cui cuncta ministrent.
  14. tempore namque uno tellus communis habebat
  15. Iudaeos, quae sola deo tunc lecta fuit gens;
  16. et tamen illa dei grauis hostibus ira superbis
  17. permixtos inter populos discreta cucurrit.
  18. iam scio, non dicis, quod fors incerta procellis
  19. et mare casus agat, mare cum discedere iussum
  20. 100 discessisse legas siccamque rigentibus undis