Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. hos deus et natos Felicis et ubera fecit,
  2. ubera diuinae bonitatis proflua lacte,
  3. e quibus omnis inops alimenta fluentia sumit,
  4. omnis item diues documenta salubria sumit.
  5. hi sunt ecce pio Christi de flumine fontes,
  6. qui non uisibili per terram gurgite manant,
  7. [*]( 820 qua AD, quae MtW. Felice arente fort. 826 praenituisti coni. Zechmeister, paepituisti AD 828 dei] adeo coni. Zechmcister coloris A1 829 nodis A 830 glaebis AD 832 tibi diues Mur. 887 par Mur., om. AD 840 Piniadem D, piniade A, Piniadae Mur. 843 e Mur., et AD 844 docimenta AD )
    186
  8. de uiua miserantis aqua pietatis abundant.
  9. hos tu, Christe, tibi praesta ubertete perenni
  10. scaturire tui Felicis in ubere fontes.
  11. et numquam has ullo tenuari sidere uenas.
  12. influe pectoribus semper tibi, Christe, dicatis
  13. Felicique tuo de peccatoribus ipsi
  14. mandatis tribue, ut numquam pietas tua nostris
  15. uisceribus fontem huius opis subducat et ipse
  16. fons a fonte tuo Felix nos largus inundet,
  17. semper ut in nobis saliat, rex Christe, tuus fons,
  18. et nos de miseris et egenis sorte sui iam
  19. nominis obtineat felices uiuere Felix.