Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. tradideras partem, subitos creuisse meatus
  2. laxatoque suis in faucibus ubere fontis
  3. [*]( 756 paterna D 757 querelae] qu§ A 759 quo icripsi, eo AD 762 usibus scripsi, uiribus AD, iuribus coni. Zechmeister 764 potu A 765 clamabus D, damnabus A 766 promptos AD, promotos Mwr. 769 iam scripsi, ut iam AD, tum coni. Zechmeister 779 Felicisque coni. Zechmcister, Felicis D, cis A 780 proflueret D, flueret (sed ante f spat. we.) A, efflueret Mur. )
    184
  4. iussa fluenta tibi cum fenore reddita multo
  5. moenibus influxisse tuis; et tempore in ipso,
  6. quo totiens (tuae) aquae possessor egere solebas,
  7. in multum referente deo quod sumpserat a te
  8. fluxit abunda tuis aqua potibus atque lauacris.
  9. quodnam igitur tanto pro munere munus, Abella
  10. pauper opum, referam tibi? saltem carmine nostro
  11. obsequium nomenque tuum dum praedico signans,
  12. hoc pensabo tibi pretium mercedis honore,
  13. Felicis sancti scribaris ut addita semper
  14. laudibus et tanti memoreris alumna patroni,
  15. cuius donorum (tibi) maxima portio facta est.
  16. nunc tuus iste labor, quo te Felicis adegit
  17. spiritus, ut tota tibi plebe uel ordine concors
  18. adgredereris opus magno sudore parandum,
  19. tempore et aestiuo durum duplicante laborem,
  20. molis ut antiquae per iniqua cacumina formam
  21. praeteritis notam saeclis, iam uero sine usu