Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. respicere oblita humanis mea uota putebas
  2. usibus et mihi te, Felicem oblita, daturam
  3. credebas ac, si tribuisses, mox tibi siccam
  4. subducto patriam potu fore maesta gemebas
  5. idque etiam moto clamabas saepe tumultu,
  6. nescia diuinis opibus promptos fore fontes,
  7. sicut et experta es. nam mox deus ipse creator
  8. arguit ignauas Christo diffidere mentes,
  9. cum tibi post placitam pacem iam fluminis usum
  10. Felici consorte pie partita teneres,
  11. quo magis exuperante tuam bonitate querellam
  12. argueret. non, ut metuebas, ille sitire
  13. diuisa te fecit aqua, sed ut auctor et altor
  14. rerum hominumque simul, qui condidit omnia uerbo,
  15. ostendit tibi rem esse suam, quam tu eius amico
  16. ut propriam, domino rerum diffisa, negabas;
  17. uidisti certe, nam te res ipsa fateri
  18. conpulit, aeterni sublimia iura parentis
  19. Felicis(que) potens meritum, cum larga sub aestu
  20. proflueret damnoque pio, quo martyris aulis