Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ut prope ad arcanum permittens nostra uerendum
  2. lumina ceu propriis sua proderet ossa medullis.
  3. ergo suam toto nobis loquar ordine causam,
  4. qua tribuit uicina suis nos cernere membris
  5. atque ipsam positi contingere corporis arcam.
  6. nota loci facies cunctis manet, ut super ipsum
  7. martyris abstrusi solium claudente sepulchri
  8. cancello latus in medio sit pagina quaedam
  9. marmoris, adfixo argenti uestita metallo.
  10. ista superficies tabulae gemino patet ore
  11. praebens infuso subiecta foramina nardi.
  12. quae cineris sancti ueniens a sede reposta
  13. sanctificat medicans arcana spiritus aura,
  14. haec subito infusos solito sibi more liquores
  15. uascula de tumulo terra subeunte biberunt,
  16. quique loco dederant nardum, exhaurire parantes,
  17. ut sibi iam ferrent, mira nouitate repletis
  18. pro nardo uasclis cumulum erumpentis harenae
  19. [*]( 572 laudis D, om. A, nobis Mur. 578 nos Mur:, om. AD 574 conditus aeuis scripsi, condita saeclis AD tanto numquam retro conditus aeuo coni. Zechmeister 588 suo totam coni. Zechmeister 588 sit coni. Mur., sed AD 589 uetita A1 591 infusae Mttr. nardi scripsi, nardis AD, nardo Mwr. post nardi punctum posui 594 haec AD, hos coni. Zechmeister 595 uascula D, pocula A 596 parentes A 598 uasclis coni. Mur., iaculis AD, in uasolis fort. erumpentes D )[*]( XXX. Panlini Nel. earmiDa. )[*]( 12 )
    178
  20. inueniunt pauidique manus cum puluere multo
  21. faucibus a tumuli retrahunt. noua res mouet omnes