Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. pandere dignatus, speciali nos tibi amore
  2. insertos tanto uoluisti prodere signo,
  3. ut tacitam et fixam per tot retro saecula sedem
  4. corporis, alme, tui subito existente fauilla
  5. pulueris in nostro reserari tempore uelles?
  6. ergo illas Felicis opes in laudibus eius
  7. transcursu properante legam quasi dona minora,
  8. multa suo nobis quae iam gremio susceptis
  9. [*]( 539 discordant coni. Mwr. diuites A1 541 quae coni. Zechmewter, qua AD 542 instar tara D 548 ad A 545 fursos AD, fartos coni. Bemardonius 347 asstringi D 552 magnis haec D, magis hae A, pro magis haec ego MtW. 553 mihi sint AD 556 terram] ullam coni. Zechmeister 560 caufif D 564 exsistente D 565 reserari coni. ZecAmeister, reseruari AD, seruari Mur. )
    177
  10. sedulus adtribuit, neque parcet prodigus in nos
  11. iugiter afluere innumeris ope diuite donis.
  12. non ea suppeditans tantum, quibus indiget usus
  13. corporis, illa etiam, quibus et nunc gratia laudis
  14. quaeritur et post (nos) retinetur nomen honoris,
  15. addidit, ut tantis numquam retro conditus aeuis
  16. nostro opere extructas adcrescere uel renouari
  17. porticibus domibusque suas permitteret aulas.
  18. ille etiam proprii nobis secreta sepulchri
  19. sancta reuelauit. paucis uenerabile munus
  20. eloquar, ut magnae pietatis luceat instar,
  21. qua nos indignos tanto dignatus amore est,