Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. nam quo consilio rebus capitique meo tunc
  2. Christus opem tulerit, Felicis cura potenter
  3. adfuerit, docuit rerum post exitus ingens,
  4. quo mutata meae sors et sententia uitae
  5. abiurante fide mundum patriamque domumque.
  6. prodita diuersis egit commercia terris
  7. portandamque crucem distractis omnibus emit.
  8. res igitur terrae regni caelestis emit spem; -
  9. spes etenim fidei carnis re fortior. haec spes
  10. perpetuam, quae nixa deo est, rem parturit; at res
  11. carnea caelestem perimit spem, quae tamen et rem,
  12. si superet uincente fide, non protinus aufert,
  13. sed bene mutatam diuino iure reformat,
  14. de fragili aeternam referens terrisque remotam
  15. in caelis statuens, ubi fidus credita custos
  16. Christus habet; neque tantum isto quo sumpserit istinc
  17. depositum numero seruat, sed multiplicato
  18. his qui crediderint commissa talenta rependet
  19. fenore seque ipsum credentibus efficiet rem.
  20. et quae res hac re poterit pretiosior esse?