Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. rexque potens regum Christus deus omnibus una
  2. adnuerat sanctis, quibus in grege supplice mixtum
  3. Felicem parili audiuit pietate benignus.
  4. parcam igitur propriis adiungere publica donis
  5. munera priuatosque canam Felicis honores,
  6. [*]( t 15 tetra DE 18 ardere A in urbibus] milibus E 19 spectate A, spectata DE 20 munere Mur. 22 reddit D idem] et add. MtW. 24 tiramram E 80 innumeros d, innumeras ADE 81 limite ADLlE, lumine MtW. 52 ecclesia AD, aecclia d 38 impensu D 34 his AD/i, hie E 87 locuto E, locutum AD 40 hinc E, hoc AD )
    160
  7. quaeque suis proprie gerit hic in sedibus, edam.
  8. unde igitur faciam texendi carminis orsum?
  9. quae bona Felicis referam? quae multa per omnes
  10. passim agit, expediam magis, anne domestica dicam
  11. munera, quorum ego sum specialis debitor illi?
  12. haec potius repetam, mihi quae conlata meisque
  13. sat memini; et quia praeteritis magis illa libellis
  14. dicta mihi, quae partim aliis permixtaque nobis
  15. praestitit, ex his nunc opibus, quas largiter in nos
  16. contulit, hunc animo texam gratante libellum,
  17. et contra solitum uario modulamine morem,
  18. sicut et ipse mihi uarias parit omnibus annis
  19. materias, mutabo modos serieque sub una,
  20. non una sub lege dati pede carminis ibo.
  21. nam quasi fecundo sancti Felicis in agro