Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. omnibus ad uitam conpositus numeris,
  2. cuius uita sacrae concordat ad omnia legi;
  3. omnis enim inrupto stamine chorda canet.
  4. nunc ad te, uenerande parens, aeterne patrone,
  5. susceptor meus et Christo carissime Felix,
  6. gratificas uerso referam sermone loquellas.
  7. multa mihi uariis tribuisti munera donis;
  8. omnia, praesentis uitae rem spemque futurae
  9. quae pariunt, tibi me memini debere, cui me
  10. mancipium primis donauit Christus ab annis.
  11. si mihi flumineis facundia curreret undis
  12. oraque mille forent centenis persona linguis,
  13. forte nec his opibus conlato fonte refertus
  14. omnia Felicis percurrere munera possem,
  15. [*]( 327 pectori AD caelis D sed in mg. m. 1: in ant chelys 328 oitharam AD et infra 329 compositum A 332 numero capitum coni. Zechmeister, numeri in capite AD 333 corda D 334 dechacordam A 337 plenam Mur. armoniam Mur. 338 sij sic Mur. totis sit deo AD i 839 unti A 340 citharem D1 implat D 343 corda D 346 loquellas JD, loquillas A 349 me om. J 353 fronte A refectus A 354 munera percurrere AD )
    170
  16. quanta suo dominus donauit Christus amico
  17. et mihi confessor famulo transfudit alumno.
  18. quae quibus anteferam? donis diuersa, sed aequis
  19. grandia ponderibus concurrunt multa, nec ex his
  20. quid potius memorare legam, discernere possim;
  21. iudicii facilis discrimen copia turbat.