Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. sidereo pariter nomine et ore micat.
  2. hunc puerum et fratrem fecit pia gratia patri;
  3. nam pariter sancto flumine sunt geniti.
  4. quos natura gradu diuiserat, hos deus almo
  5. munere germanos in sua regna uehet.
  6. ergo nouem cuncti socia cum prole parentes
  7. [*](801 pars D 303 chrispo A 306 est] et A 311 attollit D 312 eminet Mur., enim et AD 313 par Mur., per D, p A 318 parens coni. i Zechmeister, parente AD 319 et om. in spat. uac. A domni A loquilla A 324 hoc A )
    169
  8. pectore concordi simus ut una chelys;
  9. omnes ex nobis cytharam faciamus in unum
  10. carmen diuersis conpositam fidibus.
  11. Aemilius ueniat decimus. tunc denique pleno
  12. concinet in nobis mystica lex numero.
  13. hoc etenim numero capitum in testudine pacis
  14. uiua salutiferum chorda loquetur opus.
  15. huic cytharae plectrum Felix erit. hoc decachordam
  16. Christus ouans cytharam pectine percutiet.
  17. quae cythara in nobis Christo modulante sonabit
  18. plena perfectis sensibus armonia,
  19. si pax nostra deo totis sit consona fibris,
  20. simus ut uniti corpore mente fide.
  21. talis enim cytharam sanctis homo legibus inplet,