Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. prima chori Albina est cum pare Therasia;
  2. iungitur hoc germana iugo, ut sit tertia princeps
  3. agminis hymnisonis mater Auita choris.
  4. matribus his duo sunt tribus uno pignora sexu,
  5. flos geminus, Melani germen et Eunomia.
  6. haec eadem et nobis maribus sunt pignora; nam quos
  7. discernit sexus, consociat pietas.
  8. cum patre Paulino pater aeque Turcius iste est,
  9. sed me aetas, suboles hunc facit esse patrem.
  10. diuerso ex uena sociamur nomen in unum,
  11. et non ambo senes, sed tamen ambo patres.
  12. ergo cohors haec tota simul, tria nomina matres,
  13. quattuor in natis, in patribus duo sunt.
  14. nam puer hinc Melani coniunx in corpore Christi,.
  15. cui deus a pinu nomen habere dedit,
  16. [*]( 268 secumque fort. 270 trinum fort. 271 spiritu scripsi, spiritu in ADE loquente in spiritu Zechmeister uss. 272 et seqq. om. E 273 dffifi Å sapienter coni. Zechmeister, sapientes AD 274 dechacorda A sonent Mur. 275 coeunt AD, coeant Mur. 278 tris AD iidem Mur. 281 ethaerasia D compare (uel cum pare) Therasia coni. Mwr., compar et haerasia AD 284 tribu AD 287 consciat A 289 mea A soboles Mur. 290 nomen sociamur Mwr. 291 et] ut fort. patres coni. Murpares AD 294 hic coni. Zechmeister )
    168
  17. natus ut aeternae uitae puer arbore ab illa
  18. susciperet nomen, quae sine fine uiret.
  19. pinus enim semper florente cacumine perstans,
  20. semper amans celsis alta comare iugis,
  21. non mutat speciem cum tempore (namque sub aestu