Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. hostibus Augusti pueri uictoria pacem
  2. reddidit, atque annis tener idem fortis in armis
  3. praeualuit uirtute dei et mortalia fregit
  4. robora sacrilegum Christo superante tyrannum.
  5. sed quid ego hinc modo plura loquar, quod non speciale
  6. esse mei Felicis opus res publica monstrat?
  7. pluribus haec etenim causa est curata patronis,
  8. ut Romana salus et publica uita maneret.
  9. hic Petrus, hic Paulus proceres, hic martyres omnes,
  10. quos simul innumeros magnae tenet ambitus urbis
  11. quosque per innumeras diffuso limite gentes
  12. intra Romuleos ueneratur eclesia fines,
  13. sollicitas simul inpenso duxere precatu
  14. excubias. Felix meus his uelut unus eorum,
  15. in precibus pars magna fuit; sed summa petiti
  16. muneris ad cunctos, nulli priuate refertur.
  17. ergo pedem referam; sat enim mihi pauca locuto,
  18. unde nihil proprium meritis Felicis adesset;
  19. nec reticere tamen potui, quia portio laudis
  20. hinc quoque Felici suberat, quod summa potestas