Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. confessionis purpurante laurea,
  2. uittaque pacis in sacerdotis stola
  3. redimitus idem bis coronatus foret
  4. confessor atque presbyter Felix dei.
  5. hic ergo, uotis quem recolimus annuis,
  6. non est agonis, sed sepulturae dies,
  7. quo separata ab inuicem substantia
  8. animae uolauit ad deum, in terram caro
  9. reuersa tumulo conquieuit abdita.
  10. et merito sanctis iste natalis dies
  11. notatur, in quo lege functi carnea
  12. [*]( 139 sine Mtlr. 143 solemnibus E 145 sanctus coni. Zechmeister 150 exaultans A 153 qui fort. 155 rediit Mur. 161 confessione E 162 uitaque A 165 annuis E, annus AD 167 quo separata E, quos parata AD 168 anima Mw. )[*]( 11*)
    164
  13. mortalitatis exuuntur uinculis
  14. et in superna regna nascuntur deo
  15. secumque laetam spem resurgendi ferunt.
  16. ego semper istum sic honoraui diem,
  17. magis hunc putarem ut esse natalem mihi,
  18. quam quo fuissem natus in cassum die.
  19. lugendus etenim est ille dignius mihi
  20. dies, in istud quo creatus saeculum
  21. peccator utero peccatricis excidi