Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. siue per occultos egit uestigia saltus,
  2. nulla manus ferro, fera uel fuit obuia morsu.
  3. quae solum duxit manus aut protexit euntem?
  4. nempe oculos aliqua celatus nube fefellit
  5. aere uel raptus uento mage quam pede uenit
  6. et subita hospitium domini delapsus ab aura
  7. constitit ignoto pro limine quadrupes hospes.
  8. dicam aliud prope uicini mirabile signi.
  9. nam genere abiunctam, pecus armentale, iuuencam
  10. quidam homines aeque longinqua huc sede profecti
  11. secretam primo lactantis ab ubere matris
  12. nutrierant nostris uotiuo munere pactam
  13. pauperibus, magna quos istic plebe coactos
  14. larga ope multorum Felicis gratia pascit.\'
  15. ergo ubi iam membris uitula exultabat adultis,
  16. facta per excretum iam corpus idonea uoto,
  17. promouere domo; sed, qui mos esse uidetur
  18. persoluenda piis longe sua uota ferentum
  19. martyribus plaustro subiungere, quo ueherentur,
  20. [*]( 373 ammirabile D 374 tanto om. A 377 dirigeret scripsi, digereret AD, diggereret E quid E, quod AD quam AD, tam E 878 trans. ueneuentanis AD 379 publica seu E, publicas heu AD mediis D se strata A, est rata D, constrata E atgeris A 380 numquam Mur. 381 egit E, igitur AD 385 aere E, aerea AD ruptus AD 386 subito Mur. ab aura DE, ad ipsum Mur., om. A 390 hac Mur. 391 lactentis Mur. 393 ista A 395 exultauit Mur. 399 plaustro E, plaustrum AD subiungere AD, subiunctam E )
    157
  21. adgressi hanc uoluere iugo subiungere, quamuis